Skip to content (Press Enter)
- Adoro te devote latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subjicit,
Quiq te contemplans totum deficit.
- Visus tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei filius,
Nil hoc verbo veritatis verius.
- In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens, atque confitens
Peto quod petivit latro poenitens.
- Plagas sicut Thomas non intueor,
Deum tamen meum te confiteor,
Fac me tibi semper magis credere.
In te spem habere, te diligere.
- O memoniale mortis Domini,
Panis vivus vitam praestans homini:
Praesta meae menti de te vivere
Et te illi semper dulce sapere.
- Pie pellicane, Jesu Domine.
Me immundum munda tuo sanguine:
Cujus una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.
- Jesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud, quod tam sitio,
Ut to revelata cernens facie,
visu sim beatus tuae gloriae. Amen.