VEXILLA REGIS

  1. Vexilla Regis prodeunt:
    Fulget crucis mysterium;
    Qua vita mortem protulit,
    Et morte vitam pertulit.
  2. Quae vulnerata lanceae
    Mucrone diro, criminum
    Ut nos lavaret sordibus,
    Manavit unda et sanguine.
  3. Impleta sunt, quae concinit
    David fideli carmine,
    Dicendo nationibus:
    Regnavit a ligno Deus.
  4. Arbor decora et fulgida,
    Ornata Regis purpura,
    Electa digno stipite
    Tam sancta membra tangere.
  5. Beata cujus brachiis
    Pretium pependit saeculi,
    Statera facta corporis,
    Tulitque praedam tartari.
  6. O Crux, ave, spes unica,
    Hoc Passionis Tempore
    Piis adauge gratiam
    Reisque dele crimina.
  7. Te, fons salutis, Trinitas,
    Callaudet omnis spiritus:
    Quibus crucis victoriam
    Largiris, adde praemium. Amen.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *